FLOS

FLOS
FLOS
an ex Graeco φλὸξ, quod flammae instar emicet. Mart. l. 4. Epigr. 45. cuius epigraphe ad Phoebum.
Perpetuo sic flore mices ———
Certe quod in caelo stellae, id in terra flores: hinc in tot usus mortalibus expetiti, et integris quoqueve urbibus nomina aut cognomina inde quaesita. Sic enim Tibur πολυςέφανον; urbs Lydiae Trallis apud Steph. et alia in Asia Strab. memorata, Α῎νθεια; Ptolemais Ρ῾οδοφόρος etc. dicta, qua de re vide Paschal. Coron. l. 2. c. 13. Adhibentur autem illi vel conserti, vel soluti. Et quidem qui flores foliaqueve proceriore surculo sunt, nectebantur invicem; quae vero minus brevem habent, funiculis inter se iuncta suebantur, addebantur unguenta etc. uti hîc passim videre est, ubi de Coronis et illas Nectendi artificio: nec non paulo supra, ubi de Floreis Coronis Soluti quoquevo multiplicem omni aevo habuêre usum fragrantiâ naribus, formositate oculis, varietate animo mirifice blandientes. Unde praecipue in conviviis, laetitiae centro, usurpati leguntur. Non enim coronatis epulari sufficiebat, sed et conviviali quadam lasciviâ in ipsum poculum flores indebantur: id quod coronas bibere dixêre Vett. Plin. l. 21. c. 3. Namque apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius Reginae (Cleopatrae) Antonio timente, nec nisi praegustatos cibos sumente, fertur, pavore eius illusisse, extremis coronae floribus veneno illitis, ipsâque capiti impositâ; mox procedente hilaritate invitavit Antonium, ut coronas biberent. Quis ita timeret insidias? Ergo concerptâ in scyphum, incipienti haurire oppositâ manu: En ego sum, inquit illa etc. Et ab amantibus, qui vel offerebant cos virginibus, vel, si earum copia non daretur, ianuis affigebant, quo de ritu Paschal. iterum ubi supra pluribus agit, l. 2. c. 5. Iisdem mensae, lecti, solum, viae, et quid non, laetitiâ invitante, conspersa sunt, ut hîc videre passim est. Tertullian. de Coron. mil. Iam vero et in sinum conde si tanta munditia, nempe florum. In lectulum sparge, si tanta mollitia est; In poculum inde, si tanta innocentia. Vide quoqueve infra ubi de Praesternendi flores more. Iaciebantur porro in aedes sacras, statuas Numinum, inqueve Athletas, victores, uti diximus supra ubi de Coniectu florum: idqueve divinâ nonnumquam manu. M. Lucullum enim eiusqueve milites aura suavis a proximo prato sponte conspersit tantâ florum multitudine, ut scuta et galeae iis coopertae eam speciem hostibus praebuerint, quae Luculli exercitum coronatum demonstraret, auctore Plutatch. in Sulla. Numina ipsa Gentilium, Bacchum inprimis, floribus coronata, iisqueve apprime delectata esse, habent passim Scriptores prisci, Athen. prae aliis l. 15. Longus l. 2. Alii. Unde et Inachus fluv. in quo Pallas lavare amabat, undas suas auro floribusque permiscet, apud Callimach. Et Flores aris frequenter imponebantur, ut patet ex ararum picturis in Inscriptionum Collectaneis, praecipue illa, quam Liviae Augustae monumentum censet Editor Thomas Hubert. Leodius Ann. Friderici II. El. Palatini l. 1. Stat. item Theb. l. 8. v. 297. et seqq.
——— geminas ergo ilicet aras
Arboribus vivis, et adulto cespite texi
Imperat, innumerosque Deaesua munera flores.
Et cumulos frugum et quicquid novat integer annus
Addit, et intacto spargens altaria lacte,
Incipit: ô hominum divumque aeterna creatrix,
Sed et in funeribus flores sparsi. Virg. l. 5. Aen. v. 79.
Purpureosque iacit flores
Idem l. 6. v. 884.
Purpureos spargam flores ———
Vide Lutatium ad Stat. Theb l. 6. v. 199. Iiqueve modo serti, modo soluti, uti docent Desider. Herald. ad Mart. Lips. ad Tac. Ann l. 14. Barth. ad Claud. Alii, et hîc passim videre est. A qua coronarum florumqueve in sepulchra sparsione vett. Christiani cum penitus abhorrerent, crimini id illis a Gentilibus datum est, uti ex Minuc. Fel. discimus. Postea tamen et ipsis ab hac simplicitate recessisse ac rosis, violis liliisque nec non aliis floribus, defunctorum tumulos aspersisse, liquet ex Prudent. Hymn. x. Cathemerinon. v. 177. in Exseq. Defunctorum.
Nos tecta sovebimus ossa,
Violis et fronde frequenti
Titulumqueve et frigida saxa
Liquido spargemus odore.
Vide quoqueve Hieronymum ad Pammach. et plura hanc in rem apud Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 63. et seqq. Illi vero flores vere ferales, quibus, honoris specie, Heliogabalus parasitos ita oppressit, ut animam efflarent, apud Lampridium. In sacris vero Testam. ut et hoc addam, non florum, sed frugum fructuum. que habita ratio. At recentiori aevo Flores diversi coloris, in Festo Pentecostes desuper immissi, ad varietatem charismatum Spiritus S. denotandam, occurrunt apud Ioh. Ep. Abrincensem de Offic. Eccl. Plura de Floribus, vide apud Plin. Dioscorid. Theophrast. Alios; de Floribus inprimis Coronariis, Paschal. Opere cit. ut de Floribus Sinicis cum Europaeis collatis, Auctorem Anonymum Sinae et Europ. c. 33. et de unoquoqueve sigillatim, hîc suis locis. De Flore autem aeris, auri, purpurae, quae impropria vocis notio est, apud Salmas. ad Solin. p. 1076. et 1080. et hîc passim infra inter alia in voce Obryzam. Vide et supra in voce Flores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • flos — flos·cu·lar; flos·cu·lar·ia; flos·cu·la·ri·idae; flos·cu·lous; flos; flos·sa; flos·cu·lar·i·an; flos·cu·lose; …   English syllables

  • Flos — is also the name of a mathematical work by Fibonacci. Taxobox name = Flos regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Insecta ordo = Lepidoptera familia = Lycaenidae genus = Flos Flos is a genus of butterfly in the family Lycaenidae …   Wikipedia

  • Flos — ist: in der Botanik allgemein Blüte in der Pharmazie Blüten einer Heilpflanze Flos S.p.A., ein italienischer Leuchtenhersteller Flos ist der Familienname folgender Personen: František Flos (1864–1961), tschechischer Lehrer, Dramatiker, Übersetzer …   Deutsch Wikipedia

  • Flos — Flos, (Bot.), die Blüthe, die Befruchtungswerkzeuge u. die sie umgebenden Hüllen, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Flos — (lat.), Blume, Blüte …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Flos — (lat.), Blüte, Mehrzahl Flores …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Flos — und Blancflos, Liebessage, eigentl. Allegorie: die Liebe der Rose u. Lilie, d.h. Liebe u. Unschuld, im Mittelalter gleich den andern Sagen behandelt und an die Karlssage angeknüpft (Altfranz. Bearbeitung, herausgegeben von I. Bekker, Berlin 1844; …   Herders Conversations-Lexikon

  • flos — s.m. sg. (reg.) in. Trimis de blaurb, 10.05.2006. Sursa: DAR …   Dicționar Român

  • flos — sb., set, ser, serne (trevl) …   Dansk ordbog

  • fløs — sb., en, e, ene (lømmel, bølle) …   Dansk ordbog

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”